99 G E O R G I I leficiis & damnis intana maneret , Arnum per proximum Signiæ pontem tranfgreflus, à fini-itra fluvii ripa ufque ad Urbem ac montes populatus eft . Hæc ehm egiffet , militem fpoliis onuftum , & inæftimabili præda atque rapina ditatum Lucam reduxit , Attioque quinque & viginti millia nummum , quam pecuniæ futn-mam promiferat, perfolvit . Tunc Attius vocatis in concionem fociis : duo, inquit , Commilitones , & paucis quidem diebus præclara— edidimus facinora . In itinere Pontificis Legatum obfedimus : Oppidum celebre , atque_ opulentum cepimus . Arrifit tunc nobis fortuna , virtufque veftra quanta foret , tunc maxime cognita fuit . Tranfgreffi Appenninum-homini focio & amico , atque Partium propugnatori ; quum fere de fumma rerum periclitaretur, potenti & infeftifiimo prelTus exercitu, egregiam operam navavimus, & noftro fuper-ventu vigoria facilis 8c opulenta parta ; unde gloria profittò noftra æterna Temper & memorabilis . Quid enim , per Deum , aliud armis quærimus , nifi focios & amicos defendere , nomen & gratiam quærere , & opes ingentes comparare ? Ceterum ad confummatam vere laudem hoc unum deeft , ut prmfquarp-per eamdem, qua venimus, viam in patriam-regrediamur , noftro ipfi nomine , noftrifque— infignibus & armis vittricibus Florentiæ moenia pulfemus - Civitas diverfarum eft partium, noftræ familiæ gravis & infenfiflima num quam defiftit inimicis noftris auxilia fubmirte-re , nofque ira , & odio perpetuo, & inexpia bili prolequitur . Nihil enim magis optat , quam familiam noftram ad internecionem perdere . Hæc illa eft , quæ Guelfum nomen fovet, noftros numquam odio habere intermifit. Hujus confilio potiflimum , atque opibus in-fuburbanis noftris Raimundus , quamvis parum aufpicato, Caftra pofuit . Hujus figna è muris fpettavimus . Quare agite , eam, quam experti fumus, virtutem probate, & egregiam operam veftram exhibete , ut gf-ns inimica è muro & tettis fpettet Attium Vicecomitem , fiarentis St fuas injurias ulcifcentem , & fami-iæ noftræ fuperefle id virium, ut pofthac, vel Patriæ , vel Generi illudere non audeat , id fuperefle virium , five focios & amicos defendere , five hofti parem gratiam referre voluerit . Sub hæc verba clamor fublatus à militibus , quorum fidem & alacritatem Attius laudans, poftridie eos in armis effe jubet. Orien te fole Caftra mota , ac Signiam rediit . Ca ftrucciani milites , tum in gratiam Juvenis , tum ab ira , & vindittæ ftudio incitati eum., fequuti funt. Inde explicata acie propius Flo- C B M E R U L Æ io© rentiam venit , fe , & vittricem Viperam— oftentans . Acerbius eorum ignaviam increpabar , qui prodire, atque prœlia, imminente— muris hofte , committere non auderent . Ita— aliquot horas in alveo fluvii conftitit. Ludicra quoque certamina militari plaufu fecit , monetamque præ portis ignaviam exprobrans feriri juflit . Inclinabat jam dies , & quum præ ignavia atque timore nemo unus Urbem egrederetur , Lucam proficifcitur . Mox fuperato Appennino in Bononienfes delcendit. Pati noti poterat animolus adolelcens Bononienfem plebem , pulfa Nobilitate , quæ Gibellinæ fattio-nis erat , patriæ imperare , & impunitum habere , quod triennio ante arma confociaffet , atque in fuburbanis confiftens , primhm agros populatur , vicos & ædificia fuccendit ; mox propius Urbem in loco . qui Mons Vegius dicitur , Caftra locat . Obtinebat forte id temporis Mantuam , & Mutinam Piflarinus Bona-cofla . Adnitebatur hic Bononienfem Guelfum ulcifci , tum partium ftudio , tum quia ex vicinitate detrimenta metuebat . Conjungitur ftatim Attio, & communem hoftem invadunt. Excurfionibus & populatione permotus Bono-nienfis , natura populariter ferox , & ad arma promptus , portis erumpere parat . Inter hæc Attius , five de via feflus , five premente fole laflus , ab equo defeendens paululum quievit : ingens vipera in galeam prope appofitam,cum ceteri , qua holies imeurfuri ferebantur , intenti eflent, irrepfit . Ingruente hofte ad arma proclamatur . Adolefcens galeam è veftigio capiti repofuit ; fera horribilis prodiit , atque innoxia per decoras juvenis genas dilabitur . Satellites lapides & ligna tollunt : parci mandavit , quod ea vittoriam portenderet , quando Gentis vipera pro infigni bellico effet . Hæc Francifcus Petrarcha . Manus per inf ila utrique figna conferunt . Indignabantur Bono-nientes adolefcentem inexpettatum hoftem-agros curfafle , 6c quoquo modo injuriam pro-pulfandam . Urgebat Attius fuos, illud idem— commemorans, infeftiflimam gentem occidione delendam efle . Refiitere non poterat Bono-nienfis, ita ftatim terga dat. Fugientes Aelius ufque ad moenia delequutus , ingentem ftra-gem fecit . Fuga & cæde , quæ paflìrn edebatur , tumultus & trepidatio ingens in Urbefatta . Accurrêre ad defendenda moenia Scho-laftici cujufcumque ordinis , mulieres , atque religiofi , nec timor alias major in Bononia—, nec confteroatio fuit . Triplici vittoria parta— tam brevi , idem Francifcus Petrarcha vitto-riofi juvenis attus reportavit , fcilicet antequam à podagris vinceretur . Georgìì Merulee Statyellenfìs, Mediolanenfis Hiftoria Decadis fecunda Liber primus explicit. EJUSDEM