Ill
pellabantu.r, multa publici juris fecere accura-tiffimi antiquitatum colleélores Fabrettus Cap. 7 Infcription Antiquar. & Boldettus Lib. a. Cap. 17. de Coemeteriis . Ego quoque plura_, dabo in Thefauro novo veterum Infer iptionum, quem nunc prse manibus habeo . In iis fepe— non tantum nomina Artificum , & numerum— Officinarum adnotata videas , fed & tempus , hoc eft fub quibus Confulibus fabricata fuere . Immo & in reliquis Figulorum operibus mos erat , fignare nomina Artificum Sigillo , in— quo literarum forma plerumque excavata erat, ita ut ex impreffione in figlina literse pronai-
DISSERTATIO TRIGESIMI A QUINCTA.
tlt
A nentes apparerent . Pretiofum fragmen tu mu I ejufmodi operum Mutine adfervat Comes Johannes Baptilta Scalabrinius , hoc eft fruftum operculi figulini , Anno MDCCXXVII. dunk, puteus in proximis fua» domui asdibus effoderetur , repertum duodecim & amplius cubitis fub terra . Et fane Civitatis noftras area mirum eft, quantum creverit fupra fitum antiquas Mutinae , quum interdum viginti ac triginta— cubitis fub terra foffores puteorum reperiant arbores proftratas , aut earum folia, atque— alia foli veteris indicia atque veftigia . En» fragmentum ipfum oculis omnium expolitum.
Cur fruftulum hoc antiquitatis apud me in honore fuerit , edicam . Tanto ftudio ac labore— argillam feu cretam , unde figlina haec compo-fita fuit , ab artifice expurgatam videas , agitatam atque fpiffatam , ut in parte fradla po-rulum , aut quidquam vacui fruftra perquiras . Levigata quoque mirum in modum fuperficies eft , & vividus color ruber cum in eadem lu-perficie , tum in cretae ipfius vifceribus perdurat . Duobus in locis lignatum eft vas nomine Artificis fcilicet L. ■ETÌ SAMI , hoc eft Lucii Tetii Samii , ita ut Vas Samium , live-in Infula Samo fabricatum, continuò quifque— videre fe putet . Samia autem Vafa olim celeberrima fuere , uti norunt Eruditi , atque in-menfis divitum , & in Templis ipfis adhibebantur , non folùm ob cretae illius praerogativas , fed etiam ob Samiorum Artificum in fidili opere peritiam . Certe Artifex ille patrid Samius fuiffe credendus eft . Mea tamen opinio eft , non in Infula Samo elaboratum fuiffe operculum illud una cum vale fuo jam deperdito , fed quidem Mutinse , five in agro Mu-tinenfi . Animadyertendum quippe eft, Romanis imperantibus , Civitatem noftram e Figlinarum quoque prseftantia laudem libi non mediocrem conquifiiffe . Teftem luculentum habeo Plinium feniorem , cujus funt verba Lib. 35 Cap. 12. ubi de Figulorum arte , five de— Plallice agit : Samia etiamnnm Vafa in efcu-lentis laudantur . Retinet hanc nobilitatem & Aretium (five Eretum , nunc Monte Rotondo , ab Urbe diftans oólodecim paffuum millibus )
in Italia, at calicum tantum. Surrentum, dfla, Pollentia . In Hifpania Saguntum . In Tfia^ Pergamum . Habent & Tralleis opera fua , & Mutina in Italia : quoniam & ftc gentes nobilitantur . Itaque vetuftis Satculis celebris Mutina etiam fuit ob Figlina opera , quibus ut majorem excellentiam compararent Cives noftri , ex Infula Samo evocafle credendi funt Lucium Tetium illum , in cujus officina efformatum-fuit operculum nunc a me produólum . Eft autem in agro Mutinenfi ad meridiem , tribus ad Urbe paffuum millibus , Villa , cui nomen Cadiana . Auguftum ibi Ethnicorum Templum fuiffe fama fert , cui fortaffe cauffam nomen-ipfum dedit , quafi Diana ibi coleretur . Eo certe in loco ingens marmorum vis olim effof-fa , & in Urbem ad condendum Templum-maximum adveóla fuit . Ibi vero creta prae-ftantiffima effoditur, ad omne Figulorum opus idonea ; eaque etiam veteres Mutinenfes ufos arbitror , quo tempore eorum fiólilia laudatif-fima per Italiam ferebantur . Atque hxc dum-commemoro , fubit mirari ac dolere noftro-rum temporum incuriam , quibus artem hanc apud nos non folùm negleólam , fed peffime— habitam cernimus , S’axolenfibus tantùm exceptis , qui in pateris & urceis ad Caffe The miniftrandum efformandis cum laude fefe exercent ; quum tamen ad reliqua etiam opera Figlinae nobiliter peragenda ager nofter prrefidia non pauca nobis fuppeditet .
Supra vidimus, quum barbarica Sscula fluerent, in ufu fuiffe Annulos fignatorios, in qui-
bus