DISSERTATIONIS PARS PRIMA. In duas partes Disshrtationbm dividimus , in quarum prima illa tractamus,qute ad principalem controver-fiam, quali fundamenta,praemittuntur: Brutios nimirum,quia a Romanis ad Hannibalem non defecerunt, nec poena fuifle multlatos,ut Tortorum munus exercerent j cujus oppofitum ell praecipuum Adverfario-rum,aut argumentum,aut commentum.In altera vero de natione TortorumChrifti agetur,quos Brutios non fuifle eo fortius demonftrabitur , quo in praecedenti probatum fuerit,illos nec culpa,quae falso iifdem imponitur, fuifle notatos,nec poena, qua injufte inuruntur,fuifle perculfos.Ad rem deveniamus;& nuperum Scriptorem Gallum,contra quem praecipue agi. mus,ejufque verba,ad exadtam trutinam revocemus. I. Nuperi Scriptoris Galli verba recitantur; & Operis analyfis exhibetur. E hoftem videamur nobis fingere , neve arma , quibus militat, pro noftro libito efformare, con-lultum ducimus, ad literam exponere verba nuperi Scriptoris, contra quem dimicamus ; ut in iis rationum momenta commodius poflint Legentes perpendere , & refponfiones noftras fir- miori animo examinare . Accidit nanque ut plurimum, quod Auctorum teftimonia referantur , quae A contra