>4? MENSE M A I I. CAS. I. Z^Ajus mutuat Menfe Majo decem modios tritici Petro cumpa-K_>* ào , ut libi Menfe Auguro mutet decem corbas vini , quo fcit Petrum abundare, & fibi praevidet, defuturum . CL an talis contra-ftus ufuram involvat. Kefpondeo affirmative. Cum enim, ex generali regula, omnepa&um, vel gravamen, five onus additum mutuo praeter id, quod ei proprium , & intrinfecum eft, reddat contra&Um ufurarium , fequitur uluram involvere contra&um illum, quo Cajus mutuat Menfe Majo decem modios tri* tici Petro cum pafto, ut fibi viciffim mutuet Menfe Augufto decem corbas vini , quo fcit Petrum abundare , & fibi praevidet defuturum; obligatio enim ifia , quae pretio aeftimabilis eft , importat onus additum mutuo ultra id , quod mutuo proprium, ÓC intrinfecum eft, ut clare patet . Ita La Croix L. 3. p. 2. de ufur. dub. 7. q. 151. n. 905. Bonae, dift. 3. quaeft. pnnft. 3. & alii. CAS. II. Duo Ruttici tempore Mittas de praecepto de domefticis eorum negotiis per notabile quidem tempus, fed interpolate, ad invicem collocuti Tunt. Qi an praecepto audiendi Sacrum fatisfecerint? Refpondeo negative. Ratio eft, quia eum locutio, licet interpolata, de domefticis negotiis per notabile tempus habita excludat per notabi-lem Mittas partem attentionem externam ab Ecclefia praeceptam , per quam quis efficitur religiofe affiftens, & moraliter praeiens Sacro , dicendum eft , non fevari cum locutione praediéla fubftantiam aéhis ab Ecclefia imperati, ficque praeceptum de audienda Mitta non adimpleri . Hinc ficuti non fatisfaceret Ecclefiae praecepto ille, qui interpolatedifcederet, & rediret, dummodo difceffus etiam interpolatus notabili Mittae parti corre-Iponderet : ita eidem praecepto non fatisfaciunt ruttici , qui de domefticis eorum negotiis per notabile fpatium notabili Mittas parti correfpondens ad invicem locuti funt. Ita Gob. n. 288. La Croix n. 653. Pafqu. t. 2. q. J324. n. 6. & feq. CAS. III. Judex anceps, cuinam parti adjudicet, quamdam haereditatem ob rationes, quas pro utraque parte putat aequales, illam tandem adjudicat parti, quam fibi ma.gis in alio negotio profuturam fperat. an hoc fieri poffit fine laefione juftitiae. Refpondeo negative. Si enim Judici liceret in Cafu totum adjudicare illi parti , quam fibi magis in alio negotio profuturam fperat, licitum aequali jure ette pottet eidem Judici pecuniam accipere pro ferenda fententia in favore munius prae alio , quando litigantes pro fe opiniones seque probabiles habent, quod poft jam profligatam ab Alex. VÌI. propofitionem dici amplius nequit. Si igitur poft accuratam caulae difeuifionem , infpe&ifque cum juris, tum fa&i momentis pro utraque parte adduftis, Judex adhuc anceps eft, cuinam parti haereditatem adjudicet, debebit vel partium confenfu Arbitros deputare , vel fuadere, aut imperare compofitionem , ita ut tandem culibet parti dimidium hasreditatis adjudicetur ; fecus non-nifi ihjufte eumdem Judicem agere dicendum eft. Ita Anaci, de aéL bum. dift. 3. n. 62. aliique communiter» MEN-