— VI —
subtiliores callidioresque rationes quibus textuum discre-
pantias qualicumque conciliatione sanarent ; fueruntque
praeterea ipsi gravibus dissensionibus alteri ab alteris divisi
vel in singularum legum interpretatione vel in doctrinarum
aestimatione et formatione. Sed hoc vitari non poterat ; erat
enim fatale quoddam tributum Corpori legum debitum, dis-
paribus, ut dixi, elementis composito. Hanc rem iamdudum
virorum doctorum de interpolatis antiquis textibus investi-
gationes illustravere ; illae quoque Glossatorum acres dis-
sensiones et perpetuae fluxerunt ex varia et implicata ma-
teria quarn legum collectio continebat. Licet hodie iam di-
cere Glossatores tantum germanos et sinceros Corporis iuris
interpretes fuisse. In rebus historicis laudem insignem con-
secuti sunt Humanistae, etsi deficientibus indaginis instru-
mentis et historiae plena cognitione, haud magnum inde
fructum perceperunt.
Igitur Alberici Gentilis dialogis inexpectatam praestan-
liam hodie sentimus inesse. Nam nostri quoque temporis
docti viri de interpolatis textibus disceptantes eadem argu-
mentandi ratione et via uti solent, qua olim omnes Huma-
nistae, maxime Antonius Faber, usi sunt. Nunc ut olim,
ius civile iis investigatoribus immutatum visum est et immu-
tabile per ornne antiquum aevum usque ad Byzantinam
aetatem, immo, ut Humanistae putabant, usque ad Iusti-
nianum.
Iam cernere licet lucem ex illis dialogis, saeculo XVI
exeunte scriptis, splendidam manare in contentionem illam
scaenicam quae persaepe in saeculorum cursu renovatur ab
insito vitio ducens originem, quod in legislationis, ut ita
dicam, visceribus latet.
Equidem Alberici Gentilis dialogos non modo ad no-
stras historicas indagines magni faciendos arbitror, sed
etiam, quod praestat, ad legum textus interpretandos.