$8 tiani, Gellium citat lib. io. c.3., Feftum , & nullum alterum ex veteribus. Operae modo pretium eft tres hofce veteres Scriptores convenire, eorumque diCta, quanti fint roboris , pro rei veritate examinare. Feftus Pompejus, in fuo DictionariO > ad verbum Brutiani > haec fcribit: Brutiani decebantur, qui officia /ervilia Bdagiflratibus proflabant; eo quod bi primum fe Hannibali tradiderunt , & cum eo pcrfeueraverunt ufque dum recederet ab Italia. CompleCtitur ergo Feftus calumnias ambas contra Brutios objectas, & quod primi ad Hannibalem fe dederint, & quod ultimi ab Hannibale re-cefferint. Primam rejecimus contra Gellium luculentis apertifque vetuftiorum AuCtorum , & praecipue Titi Livii, teftimoniis ; alteram vero contra Appianum ex eodem Livio, aliifque, omnimode profligavimus . Ultra tamen illa, quae ibi funt diCta, haec contra Feftum addere vifa funt nobis, nec incongrua , nec importuna. Brutiani nomen a Brutiis derivatum omnes quidem norunt; fed quanam ratione poftmodum Brutiani & Brutii debeant omnino confundi, abfque eo quod ullum difcrimen inter adjeCtivum & fubftanti-vum ponatur , non omnes profecto intelligunt.Calepi-nus utique diftinguit, quum vocem unam ab altera afferat derivatam : Brutiani a Romanis dicebantur, qui officia fervilia Biagiflratibus proflabant, nomine traclo a Brutlu &c. Brutiani ergo vocem derivatam important, quae quidem eft vox, ut Grammatici loquuntur, adjectiva •, & in hoc nos libenti animo convenimus. Negamus tamen, quod fit vox a Brutiis derivata ,& quod illius fubftantivum, fecundum Grammaticae leges, vox alte-