61 fuo de Servis libro , contexit. Ibi enim fervorum nationes recenfens, Alexandrinos numerat, Afiaticos,. Phryges, Lycios, Syros, Medos, Maefios , Gallos, Bithynos, Cappadoces, Liburnos, Corfos, Sardos,. Britanos ; Brutios autem non ponit . Quum ergoBru-tii, nec uc Servi, nec ut Romanorum defertores, officia illa exercerent, quae fane exercebant Galli, & Germani , ut fuperius diximus, & inferius latiori calamo dicemus; clarum eft , Brutianos , quorum hujufmodi munus erat, a Brutiis nomen fuum non derivafle, ac proinde nec poenam , quas commentitia probata eft, nec officium, quod inane prorfus, ac falfum, ufque modo oftenfum fuit. Ad Strabonem defcendimus. Strabo, ait Blount, in celebriorum Authorum Cenlura, natus eft Amafiae, Civitate Ponti ; Philofophus fuit Stoicus, & Geogra-phus praeftantiffimus. Scriplit decem & feptem Geographiae libros , qui hodie etiamnum exftant. Circa annum duodecimum imperii Tiberii Caefaris, in extrema fene&ute, vivere defiit. A Scriptoribus omnibus, &vetuftis, & recentibus, commendatur; unde Lyp-fius, in manuduft ad Stoicam Philofophiam lib.i.differt. 17. , fcribit: Strabo Geographus, infignis judicii & prudenti# vir \ Rhodiginus 1. zi.ledt. antiq. c.a1,. ait: Strabo non Hijl oricus modo infignis ,fed. Philofophus quoque , & Mathematicus-gtdeo celebris, & pervulgati nominis , ut eum Thefalonicenfis Eujlath us per quandarn exo-chen Geographi nomine perfcpe fignificet; Et Voffius, ut alios mittamus, de Philologia, f.$<5., inquit: Satis praedicari nequit doblrina & indufiria Strabonis Amafeni, Scriptoris, gravi'fimi. Strabo ergo ad rem, de qua fcribimus, haec evulgavit, quae a Baronio, aliifque , referuntur. Libro fcb licet